Liber Job*

Caput 26: Versus 13

Spiritus ejus ornavit coelos.Quia praedicatores nisi promissa Paracleti dona susciperent, nullo fortitudinis decore claruissent.Et obstetricante manu ejus.Antiquus hostis, qui homini ore colubri locutus est, qui tortuosus dicitur, quia in veritatis rectitudine non stetit; hic obstetricante manu Domini ejectus est ab Ecclesia. In paucis autem sententiis primi adventus Dominici ordinem retulit, sed secundum subdit valde esse timendum.
(* Traductions européennes)